Exodus*

Caput 1: Versus 16-21

Si masculus fuerit,etc.ISID.Allegorice. Jubet Pharao masculos occidi, feminas vivere: sic diabolus, ne possit robur fidei praevalere, interfectis virtutibus, vult vitia vivere, fortesque et viriles animi sensus, quibus divina sapimus, id est, rationem, prudentiam, constantiam, innocentiamque, et fidem nititur occidere; et quod femineum, imbecillum, fragile et pronum est ad vitia, cupit superesse, id est, ambitionem, violentiam, libidinem, iracundiam, et his similia, quae feminarum figura sunt.
(* Traductions européennes)