

Exodus*
Caput 1: Versus 22
Praecepit ergo Pharao,etc.[ORIG., homil. 2.]Aegyptii, quibus hic praecepit Pharao ut feminas tantum vivificent, oderant masculos. Oderunt enim virtutes, vitia nutrierunt. Nunc quoque insidiantur Aegyptii, si nascatur masculus Hebraeis, ut statim interficiant, nisi caveant, observent et occultent. Refert Scriptura quod de tribu Levi aliquis genuit masculum, et vidit infantem esse elegantem et occultavit eum. Ne ergo justitiam nostram faciamus coram hominibus, sed clauso ostio oremus Patrem nostrum in occulto, et nesciat sinistra quid faciat dextera, ne diripiatur ab Aegyptiis, invadatur, fluctibus submergatur. Si facio eleemosynam quia est opus Dei, masculum genero; sed si laudem ab hominibus quaero, et non occulto, rapitur ab Aegyptiis, in flumen mergitur, et tanto labore tantoque studio Aegyptiis masculum genui.Quidquid feminini[HIERON., in Ecclesiasten., c. 3]. Ubicunque in Scripturis femina legitur et sexus fragilior, ad materiae intelligentiam transferamus. Unde et Pharao non vult masculos nasci, sed feminas, quae materiae sunt vicinae, et contrario nullus sanctorum nisi perraro feminas genuisse narratur. Solusque Salphaat, qui in peccatis mortuus est, omnes filias genuit: Jacob unius filiae pater est, et ob ipsam periclitatur.