Exodus*

Caput 1: Versus 8-10

Surrexit interea rex novus super Aegyptum,etc.ORIG.Allegorice. Hic est diabolus, quidixit in corde suo: Non est Deus;qui genti suae, id est apostatis angelis, dicit:Ecce populus filiorum Israel,eorum scilicet qui possunt mente Deum videre, potentior est nobis:Venite, opprimamus eum sapienter.Sentit diabolus quia magnus sit populus Israel, et fortior ipso, quia saepe congressus est, saepe superatur. Scit Jacob luctatum esse, et adjutorio angeli obtinuisse contra adversarium, et invaluisse cum Deo. Aliorum quoque sanctorum luctas sensit, spiritualia certamina pertulit: timet ne quando eveniat bellum, et consentiant adversariis ejus, et divictis eis [devicto eo] discedant de terra sua. Videtur mihi ex his quae patriarchis et prophetis de adventu Christi indicata fuerant, quia sentit venturum qui exuat principatus ejus et potestates, cum fiducia triumphet eos et affligat in ligno crucis.RAB. in Exod., tom. 2.In Chronicis Eusebii et Hieronymi legimus, etc., usque ad et in mari Rubro periit, multi Pharaones fuerunt.ORIG. homil. 1.Moraliter. Primum requirere volo quis est rex in Aegypto qui scit Joseph, et qui nescit. Dum enim ille regnaret qui sciebat Joseph, non dicuntur afflicti filii Israel, neque in luto et latere consumpti; neque masculi eorum necati, et feminae vivificatae; sed cum coepit regnare, qui non noverat Joseph. Si Dominus regit nos, et sensus mentis vel animae nostrae illuminatur a Deo, memorans Christum resurrexisse a mortuis, in Aegypto, id est in carne nostra, spiritus noster regnum cum justitia tenet, et filios Israel, id est sensus rationabiles vel virtutes, in luto et latere non consumit, nec curis terrenis atterit. Si horum memoriam sensus noster perdiderit, Christum nescierit: tunc sapientia carnis, quae est inimica Deo, succedit in regnum; alloquitur gentem suam, id est corporeas voluptates, et vitiorum ducibus ad consilium vocatis, deliberat contra filios Israel, quomodo circumveniantur, opprimantur luto, et latere affligantur; mares exponant, feminas alant, aedificent civitates Aegyptii et civitates munitas. Nec putandum est divinos libros Aegyptiorum gesta narrare sine causa: sed quaescripta sunt ad nostram doctrinam scripta suntRom. 15., ut qui haec audis, si forsitan baptizatus es et annumeratus inter filios Israel, et suscepisti in te Dominum regem, et post haec volueris declinare et opera saeculi agere, actus terrae et lutea explere ministeria: scias quia surrexit in te rex alius, qui nescit Joseph, rex Aegypti; ipse te cogit ad opera sua, et laterem operari et lutum; ipse, superappositis magistris et compulsoribus, ad opera terrena flagellis agit, ut aedifices illi civitates; per saeculum discurrere facit maris, et terrae elementa pro cupiditate turbare: forum litibus pulsare et pro exiguo terrae cespite propinquos jurgiis fatigare; castitati insidiari, decipere innocentiam, domi foeda, foris crudelia, intra concientiam flagitiosa committere; in hujusmodi scito te regi Aegypti militare, quod est mundi hujus spiritu agi.
(* Traductions européennes)