Exodus*

Caput 10: Versus 1-3

Ego enim induravi cor ejus,etc.AUG., quaest. 36 in Exod.Haec non ita dixit tanquam opus habeat Deus cujusquam malitia, sed sic intelligendum est ac si diceret: Ego patiens fui super eum et servos ejus, ut non eos auferrem, ut ordine superveniant signa mea super eos; quia enim patientia Dei obstinatior fiebat malus animus, pro eo quod patiens in eo fui, dicitur,ingravavi cor ejus.Plagae Aegyptiorum eruditio est filiorum Israel, ne similiter indurentur, et similia patiantur. Multato pestilente sapientior erit parvulus.ORIG.Possunt decem plagae quibus Aegyptus per Israelitas verberatur, Romani regni comparari temporibus, quia haec in figura nostri facta sunt. Christianus et Israeliticus populus unius Dei est, una utriusque causa subdita fuit, Synagoga Aegyptiis, Ecclesia Romanis. Persecuti sunt Aegyptii, persecuti sunt et Romani. Ibi decies contradicitur Mosi, hic decem edicta contra Christum. Diversae ibi plagae Aegyptiorum, diversae hic calamitates Romanorum. Ibi primum sanguis de puteis et fluminibus manat, hic prima sub Nerone plaga, ut ubique morientium sanguis esset, vel morbis in Urbe corruptus, vel bellis in orbe profusus. Ibi secunda plaga, ranae in penetralibus, inedia pene habitatores exstinxit: hic sub Domitiano satellites effrenati, jussu cruenti principis, et inopia pene omnes Romanos cives dispersit. Ibi tertia plaga sciniphes, musculae saevissimae, quae media aestate per loca squalida gregatim volant, capillisque hominum setisque pecudum urente morsu inferuntur: hic tertia plaga sub Trajano Judaeos excitavit, qui cum ante dispersi, quasi non essent, quiescerent, repentino calore permoti, grassati sunt. Praeterea multae urbes iisdem temporibus corruerunt terrae motu. Ibi quarta plaga, muscae caninae, alumnae putredinis, vermium matres; hic sub Marco Antonio lues multis infusa provinciis, Italiam et urbem Romam, exercitumque Romanorum per diversa hiberna dispersum, morte dissolutum, putredini et vermibus dedit. Ibi quinta plaga, pecorum et jumentorum: hic sub Severo persecutore civilibus bellis propria viscera et adjumenta reipublicae, id est, plebes provinciarum et legiones militum, comminutae sunt. Ibi sexta plaga, vesicae turgentes ulceraque manantia: hic plaga quae post Maximini persecutionem fuit, qui specialiter episcopos et clericos, omissa turba populari, Ecclesiarum primates cruciari imperaverat, intumescens crebro ira et perfidia non per vulgi caedem, sed per vulnera morientium principum et potentium exaltata est. Ibi septima plaga, coacta in aere grando, quae hominibus et jumentis fuit exitio: hic sub Gallo et Volusiano, qui Decio persecutori successerunt, pestis infusa est per omnia spatia Romani regni, et omne prope genus humanum dedit neci. Ibi octava correctio, excitatae undique locustae: hic excitatae undique gentes Romanum orbem caedibus et incendiis vastaverunt. Ibi nona plaga, tenebrae tractabiles, plus periculi comminantes quam facientes: hic Aureliano persecutore decernente, diris turbinibus terribile fulmen sub ipsius pedibus ruit, ostendens quid faceret tantus ultor, nisi patiens esset; quanquam intra sex menses tres interfecti sunt imperatores, Aurelianus, Tacitus et Florianus. Ibi decima et ultima plaga, primogenitorum interfectio: hic omnium perditio idolorum, quae primitus facta in primis amabant. Ibi rex potentiam Dei probavit, et sensit, et timuit, et populum Dei liberum dimisit: hic quoque haec omnia fecit, et etiam credidit.IDEM.Ibi populus Dei non est ad servitutem retractus, nec hic postea ad idololatriam coactus. Ibi Aegyptiorum vasa pretiosa Hebraeis tradita sunt: hic Ecclesiae Christianorum pretiosa paganorum templa cesserunt.IDEM.Aegyptiis post decem plagas dimissos Hebraeos persequentibus maris irruit interitus: nos quoque peregrinantes persecutio gentilium manet, donec mare Rubrum, id est ignem judicii, Christo duce et judice transeamus. Qui vero Christianos persequuntur, cum rege suo Antichristo, in stagno ignis aeterni submergentur.
(* Traductions européennes)