Exodus*

Caput 10: Versus 13-18

Et extendit Moses virgam.RAB.Quaedam prodigia fiunt per Mosen, quaedam per Aaron, quaedam vero per ipsum Dominum; ut cognoscamus in quibusdam per sacrificia sacerdotum et obsecrationes pontificum nos esse purgandos, quos Aaron persona designat: in quibusdam per scientiam legis emendandos, quod Mosi designat officium. In difficilioribus autem ipsius Domini virtute egemus.GREG., lib. 31, Moral., cap. 20. Exhibitae coelitus Aegypti plagae, etc., usque ad cum vanis laudibus quorumdam jam quasi fortium opera enervant.
(* Traductions européennes)