Exodus*

Caput 10: Versus 24-29

Oves tantum,etc.AUG. in Locutionibus in Exod., l. 52.Graecus habet,praeter oves et boves relinquite,et est inusitata locutio, nisi post distinctionem inseratur,relinquite;et subaudiatur, ista, ut sit sensus: Ite praeter oves et boves, et relinquite ista. Solet enim talis eclipsis fieri crebro in locutionibus Scripturarum.RAB.Nonum praeceptum:Non concupisces uxorem proximi tui:nona plaga, densae tenebrae. Est enim quaedam moechia etiam in appetendo uxorem alienam quando cuivis non sufficit sua, etiam alienam tentare. Vere densae sunt tenebrae; nihil enim tam dolet patiens, nihil tam nolit pati faciens: qui hoc facit vere caecatur furore horribili.
(* Traductions européennes)