Exodus*

Caput 12: Versus 18-20

Primo mense quarta decima,etc.RAB.Mystice. Vespera quarti decimi diei primi mensis, in quo Pascha celebratur, et agni immolatio perficitur, depositionem veteris hominis significat, et initium novi, qui in baptismo Christi mortem figurante inchoatur. Unde:Quicunque baptizati sumus in Christo Jesu, in mortem ipsius baptizati sumus,etc.Gal. 3.. A vespera ergo quarti decimi diei primi mensis usque ad vesperam vicesimi primi integram, scilicet septimanam, azyma jubemur [jubentur] comedere, quia a perceptione baptismi usque ad finem vitae simpliciter et sine dolo debemus vivere. Unde Petrus:Deponentes omnem malitiam et omnem dolum et simulationem, sicut modo geniti infantes,etc.I Petr. 2..
(* Traductions européennes)