Exodus*

Caput 12: Versus 2-4

Mensis iste,etc.RAB.Hic est Aprilis, qui apud Hebraeos Nisam, apud Macedones dicitur, et dicitur Aprilis quasi aperilis, quia tunc aperitur terra proferendis virgultis herbis ac floribus: vel Aprilis a Venere, quasi Aphroditis; Venus enim GraeceAphroditedicitur. Hunc Hebraei primum habent, quia XV Kalendarum ejus prima dies saeculi fuit: quarta decima vero, dies secunda; tertia decima, tertia: duodecima, quarta: qua sol et luna condita sunt, et tunc primum aequinoctium fuit; sol enim in oriente, luna in occidente, sphaeram mundi ex aequo dividebant.STRAB.Hic est Nisan, secundum Hebraeos, in quo factus est mundus, cujus plenilunium post aequinoctium vernale semper est attendendum: in quo populus Israel a servitute Aegypti liberatur, et genus humanum sanguine Christi a potestate diaboli eripitur. Decima die mensis tollitur agnus, quarto decimo immolatur: quia in lege passio Christi figuratur, Evangelii gratia coruscante impletur; denarius enim, propter decalogum, legem significat; quaternarius vero, quatuor evangelia.
(* Traductions européennes)