Exodus*

Caput 12: Versus 23-29

Et non sinet percussorem,etc.STRAB.Utrum percussor bonus angelus an malus fuerit, non necesse est inquiri: quicunque enim fuit, praecepto Domini obedivit. Sciendum tamen quod tales pestes mali angeli facere solent, permissione Dei.Decimum praeceptum est:Non concupisces rem proximi tui,etc. Huic contraria est decima plaga, mors primogenitorum. Alio praecepto furtum prohibetur, quo et rapina damnatur: pejus enim est eripere violenter quam latenter. Auferre ergo volens aperte vel occulte praeceptum suum habet: concupiscere autem rem proximi, etiamsi justa successione quaeras, non licet. Qui enim volunt res alienas tanquam juste possidere, et haeredes quaerunt morientibus illis esse. Cum laudas rem relictam quasi jure possidentem, Deus damnat injuste cupientem. Qui enim quaeris ab aliquo haeres fieri, non vis ut habeat haeredes, in quibus nihil charius primogenitis est. Jure ergo in primogenitis tuis puniris, qui cupiendo res alienas, quasi juris umbram perquiris, et, quae meliora sunt, cordis primogenita perdis. Primogenita quidem fides est. Nemo enim bona facit, in quo fides non praecessit. Omnia opera bona sunt filii spirituales, sed inter hos primogenita fides. Quisquis ergo rem occulte cupis alienam, interius fidem perdis. Servis enim non charitate, sed fraude, velut amans eum quem mori desideras, ut succedas.
(* Traductions européennes)