Exodus*

Caput 12: Versus 30-33

Neque enim erat domus,etc.AUG., quaest. 44 in Exod.Cum primogeniti tantum morerentur, quomodo nulla erat domus in qua non esset mortuus? An et hoc divinitus fuerat procuratum, ut in omnibus domibus essent primogeniti, in quibus percuterentur Aegyptii, etiam qui habitabant in terra Gessen? Hominum quippe erant hic, vel animalium, non terrae; id est, homines et animalia primogenita moriebantur, occulto et angelico percussu: non aliquid in terra vel in coelo factum erat, sicut rana, vel locusta, vel tenebrae. A talibus enim plagis cum terra Gessen fuisset aliena, perveniebat beneficium ad Aegyptios qui in ea cum Hebraeis morabantur: hac vero omnes percussi sunt.
(* Traductions européennes)