Exodus*

Caput 12: Versus 37-45

Profectique sunt,etc.ORIG. hom. 5 in Exod.. Qui de Aegypto parat proficisci, qui cupit obscuros mundi actus et errorum tenebras relinquere, primo ei ex Ramesse proficiscendum est, quae interpretaturcommotio tineae.Si vis venire in hoc ut Deus sit tibi dux, et sequatur petra, quae escam spiritalem et potum tribuat, exi de Ramesse, ne thesaurizes ubi tinea exterminat, et fures effodiunt, etc.Si vis perfectus esse, vade et vende omnia quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo, et veni, sequere meMatth. 6., hoc est proficisci de Ramesse, et sequi Christum.De Ramesse in Socoth,etc.ORIG. ibid.Videamus quis sit castrorum locus ad quem venitur. De Ramesse venerunt in Socoth, quod interpretaturtabernacula.Cum ergo, relinquens Aegyptum, discusseris tineas totius corruptelae, et vitiorum incitamenta rejeceris, habitabis in tabernaculis, quibus scilicet nolumus exspoliari sed supervestiri. Habitatio autem tabernaculorum expeditum indicat esse eum qui festinat ad Deum. Sed nec in hoc standum est: movenda sunt etiam castra de Socoth, et festinandum est in Othon, quod interpretatursigna eis,quia hic scilicet audies quod Deus antecedat eos per diem in columna nubis, et per noctem in columna ignis; non hoc in Ramesse, nec in Socoth, quae secunda sunt castra. Tertia sunt in quibus fiunt signa divina: hoc erat triduum ad quod festinabant Moses et Aaron, et contradicebat Pharao dicens:Non eatis longius.Nolebat ad locum signorum pervenire filios Israel, ut possent tertii diei frui mysteriis. Unde Ose. 6:Resuscitabit nos Deus post biduum, et in die tertia resurgemus, et vivemus in conspectu ejus.Prima dies nobis Christi passio; secunda, qua in infernum descendit; tertia, qua resurrexit: ideo in tertia die antecedebat eos per diem in columna nubis; per noctem vero, in columna ignis.Necessarium est ergo ut qui baptizantur in Christo, in morte ipsius baptizentur, et cum ipso sepeliantur, et die tertia resurgant, quos scilicet secum suscitavit et fecit consedere in coelestibusRom. 6..Sexcenta fere millia,etc.AUG., quaest. 47.Quaeritur utrum ad tantum numerum pervenerunt Hebraei per eos annos in Aegypto, etc., usque ad id est, post mortem Joseph dura servitute oppressi sunt.
(* Traductions européennes)