Exodus*

Caput 12: Versus 9-11

Caput cum pedibus,etc.GREG., ibid.Caput Christi DeusI Cor. 11.. Caput ergo agni vorare, etc., usque ad nemo in hujus vitae itinere torpeat, ne in patria locum perdat.GREG. NYSS., de Vita Mosis.Illis rerum involucris monet ut per haec aenigmata considerare et intelligere velimus transitum quemdam esse hanc vitam nostram. Nam postea quam ingressi ad eam sumus, necessitate quadam ad exitum semper compellimur, ad quem paratos nos esse vult manibus et pedibus reliquoque ad iter apparatu. Ne igitur spinis in hoc arduo vivendi itinere pedes laedantur, non nudis pedibus, sed durioribus calceis communiti itinerare debemus. Spinae autem, quae pedibus infixae non solum retinent retardantque, verum etiam enecant, peccata sunt, a quibus durities calceorum defendit, continens videlicet, tenuis ac dura vita, quae debilitat atque frangit spinarum acumina, quibus a parvo tenuique principio ad anteriora, usque peccata sic ingrediuntur, ut poenitus occidant. Ad hanc vitam faciendam talaris vestis et effusa, id est voluptuosa et vitiosa vivendi ratio, quae latissime patet, impedimento est: quare cingulo quodam trahenda est et coarctanda, ne huc atque illuc circumfluat. Cingulus vero modestia est et diligens vivendi ratio, quae nos monet ad necessitatem, non ad voluptatem, rebus uti. Baculus quo feras repellimus, et nonnunquam sustentamur, spes est. Ex igne autem solum cibus nobis propositus est, quoniam fides, quae per cibum illum significatur, ardentissima esse debet, nihil humidum aut labile possidens.Phase.Hebraice estPesach, Graece , id est,transitus;quia a filiis Israel ex Aegypto migrantibus primum celebratum est: nobis quoque migrandum est de transitoriis ad aeterna, de terrenis ad coelestia.
(* Traductions européennes)