Exodus*

Caput 13: Versus 13-15

Omne autem primogenitum hominis,etc.CYRILL.Primogenita hominum redimi jubet, ut homicidium vetet: qui omnia ut incorruptibilia essent, creavit.GREG., lib. XXVII Moral., cap. 1.Asinus immunditiam, ovis innocentiam significat. Asini ergo primogenitum ove mutare, est immundae vitae primordia innocentiae simplicitate convertere, ut postquam peccator illa egit quae ut immunda Dominus respuit, ea jam agendo proferat quae Dei sacrificio imponat. Omnes enim in peccato nati sumus, et ex carnis delectatione concepti, culpam originalem nobis contraximus. Unde etiam voluntate nostra peccatis implicamur. Sed et qui post malitiam carnis ad innocentiam convertitur cordis, primogenitum asini mutat ove, malitiam scilicet prioris vitae. Qui enim qualis prius fuit desinit esse, et apprehensa carnis munditia innocentiam custodit, in oblationem Dei primogenitum asini ove mutavit.
(* Traductions européennes)