Exodus*

Caput 13: Versus 18-20

Non eos duxit Deus,etc.AUG., quaest. 49. Hic ostenditur omnia fieri debere quae consilio recte fieri possunt, ad evitanda ea quae adversa sunt, etiam cum Deus apertissime adjutor estEpist. ad Dam., tom. 1..Et armati ascenderunt filii,etc.HIERON.Aquila, qui non contentiosus, ut putant, sed studiosus verbum interpretatur ad verbum, ubi LXX posuerunt,quinta autem generatione ascenderunt filii Israel de terra Aegypti,transtulit,et armati ascenderunt filii Israel de terra Aegypti,licet pro eo quod nosarmatidiximus, secundum Graeci sermonis ambiguitateminstructivelmunitipropter supellectilem quo Aegyptios exspoliaverunt, possit intelligi. Sed ubi LXX,quinta generationeposuerunt, qui Hebraeorum libros diligenter inspexerunt, non quinta, sed quinque, scriptum afferunt, ut sit sensus: quinque autem ascenderunt filii Israel de terra Aegypti; quod quia minus videbatur intelligi, adjuncta generatio est. Aquila vero, et in caeteris, et in hoc praecipue loco, proprie transtulisse dicitur, sicut synagogarum consonant universa subsellia.AUG., quaest. 53.Quinta autem progenie,etc. Utrum progeniem in centum annis vult computare, etc., usque ad Naason genuit Salmon.
(* Traductions européennes)