Exodus*

Caput 13: Versus 21-22

Dominus autem praecedebat eos,etc.ORIG.Cum a te tertiae diei mysterium fuerit receptum, incipiet te deducere Deus et viam salutis ostendere.GREG.In igne terror, in nube visionis lene blandimentum. Dies, vita justi; nox, peccatoris. Unde Ephes. 5:Fuistis aliquando tenebrae, nunc autemlux in Domino,etc. In die per nubem columna monstrata est, et in nocte per ignem; quia omnipotens Deus et blandus justis, et terribilis apparebit impiis. Hos ad judicium veniens, per lenitatis mansuetudinem mulcet, illos per justitiae districtionem terret. Aliter columna nubis in eremo populum praeibat, et splendore ignis non in die, sed in nocte radiabat: quia Christus conversationis suae exemplo ducatum sequentibus praestans, de justitia sua confidentibus nulla luce claruit; peccatorum vero tenebras agnoscentibus, igne sui amoris infulsit. Christus nubes et columna, quia rectus, et firmus, et fulciens infirmitatem nostram; quia nocte lucens, per diem non lucens,ut qui non vident, videant; et qui vident, caeci fiantJoan. 9.. Christi quoque sacramentum tanquam in die manifestum est in carne velut in nube: in judicio vero tanquam in terrore nocturno; quia tunc erit magna tribulatio, tanquam ignis lucebit justis, et ardebit injustis.
(* Traductions européennes)