Exodus*

Caput 14: Versus 11-12

Forsitan non erant sepulcra,etc?ORIG., homil. 5 in Exod.Haec fatiscentis in tentatione animi verba sunt: beatus est qui sic tentationes excipit ut nulla ei cogitatio ambiguitatis obrepat. Petro etiam dicitur Matth. 13:Modicae fidei, quare dubitasti?Tentationis et fragilitatis haec verba sunt. Alioquin falsum est, melius est enim in eremo mori quam Aegyptiis servire. Qui enim in eremo moritur, hoc ipso quod separatus est ab Aegyptiis, id est rectoribus tenebrarum et e potestate Satanae, habuit aliquem profectum, etiamsi ad integrum non potuit pervenire. Melius est enim perfectam vitam quaerenti in itinere mori, quam nec proficisci. Unde eorum videtur falli opinio, qui dum arduum et periculosum iter virtutis exponunt, nec incipiendum judicant. Melius est enim in itinere mori, quam inter Aegyptios necari et falsis atque amaris fluctibus obrui.
(* Traductions européennes)