Exodus*

Caput 14: Versus 13-14

Aegyptios enim quos nunc,etc.AUG. quaest. 5 in Exod.Sicut enim vidistis Aegyptios hodie, non apponetis amplius videre eos in aeternum tempus.Quomodo autem sunt accipienda haec ververba, cum viderint postea Israelitae Aegyptios? An quia isti qui tunc videbant, non eos ulterius viderunt, quia et illi mortui sunt qui sequebantur, et isti omnes quisque die mortis suae? Nam posteri eorum viderunt posteros illorum. An, non eos videbitis sicut hodie, intelligendum est, non sicut hodie persequentes et inimicos, ut nulla sit quaestio nec de aeterno tempore quod hic posuit, quia etsi videbunt se utrique tempore resurrectionis, non sic ut hodie.
(* Traductions européennes)