Exodus*

Caput 14: Versus 15-17

Quid clamas ad me?etc.GREG.Voces apud aures Dei non faciunt verba nostra, sed desideria. Aeternam enim vitam si ore petimus, nec corde desideramus, clamantes tacemus: si vero corde desideramus, ore tacemus, tacentes clamamus. Unde in eremo cum populus vocibus perstreperet, et Moses a strepitu verborum taceret, silens auditur, et dicitur ei:Quid clamas ad me?In desiderio enim clamor secretus non pervenit ad aures humanas, divinas replet.ORIG., ut supra.Nulla vox Moysi auditur, et Dominus dicit:Quid clamas ad me?Velim scire quomodo sancti clamant sine voce ad Deum. Apostolus ad Gal. 4, dicit:Quia dabit Deus Spiritum Filii sui in cordibus nostris clamantem: Abba, Pater.Et addit:ipse Spiritus interpellat pro nobis gemitibus inenarrabilibus.Et iterum Rom. 8:Qui autem scrutatur corda, scit quid desideret spiritus.Sic ergo postulante Spiritu sancto per silentium clamor sanctorum auditur. Jubetur Moses virga percutere mare, ut ingredienti populo Dei cedat, et aquae quae timebantur, dextra laevaque murus effectae, non solum perniciem nesciant, sed etiam munimen exhibeant. Soliditatem recipit liquor, et solum maris arescit in pulverem: bonitatem Creatoris intellige, si voluntati ejus obtemperes, si legem ejus sequaris, elementa tibi contra naturam servire compellit. Audivi a majoribus traditum quod singulis tribubus singulae aquarum divisiones factae sunt, et propria unicuique via. Idque ostenditur ex eo quod dicitur psalmo CXXXV:Qui divisit mare Rubrum in divisiones,etc. Et alibi, psal. LXVII:Ibi Benjamin minor in stupore. Principes Juda, duces eorum, principes Zabulon et principes Nephthali:proprius unicuique tribui enumerari videtur ingressus. Apostolus baptismum in Mose consummatum dicit in nube et in mari, ut qui baptizaris in Christo, in aqua et in Spiritu, scias te insectari Aegyptios et ad servitium revocare, rectores scilicet mundi, et spirituales nequitias, quibus ante servisti. Sed tu descendis in aquam, et evadis incolumis et novus ascendis peccatorum sordibus ablutus, paratus ad cantandum novum canticum. Aegyptii insequentes merguntur in abyssum, et si rogare videntur Jesum ne eos iterum mergat in abyssum.ID.Aliter, si Aegyptum fugias, id est ignorantiae tenebras, si sequaris Mosen, id est Dei legem, occurrat autem mare, id est, contradicentium fluctus, percute et tu obluctantes undas virga, id est. verbo legis et vigilantia Scripturarum; iter tibi disputando per adversarios pande, et cedent undae victori, mirantibusque et stupore defixis qui ante contradicebant, legitimis disputationum lineis rectum fidei iter secabis, et in tantum doctrinae verbo proficies, ut auditores tui, quos tu in verba legis erudisti, jam contra Aegyptios, velut fluctus maris, insurgent, nec solum impugnent, sed et superent et exstinguant. Exstinguit enim Aegyptum, qui non agit opera tenebrarum, qui non carnaliter, sed spiritualiter vivit; qui cogitationes sordidas vel corde expellit, vel omnino non recipit, secundum illud Eph. 6: Assumentes scutum fidei, ut possitis omnia maligni ignita jacula exstinguere. Hoc ergo modo possumus etiam Aegyptios hodie videre mortuos, et ipsum Pharaonem, si tanta fide vivamus, ut Deus conterat Satanam sub pedibus nostris velociter per Jesum Christum.
(* Traductions européennes)