Exodus*

Caput 14: Versus 21-31

Tota nocte,etc. Quia toto tempore hujus vitae, quam nox significat, Spiritus sancti gratia aquas baptismi fidelibus meabiles facit, ut de spirituali Aegypto in terram promissionis transeant: hostium vero suffocat exercitum.ISID.Mare Rubrum baptismum Christi sanguine consecratum significat; hostes a tergo sequentes cum rege moriuntur, quia peccata praeterita in baptismo delentur, et diabolus suffocatur: premunt Aegyptii usque ad mare, et peccata usque ad baptismum. Post transitum maris Rubri cantat populus submersis hostibus infidelibus, et fideles de lavacro ascendentes, exstinctis peccatis, hymnum decantant dicentes:Cantemus Domino, gloriose enim,etc.
(* Traductions européennes)