Exodus*

Caput 16: Versus 12-13

Vespere comedetis carnesORIG., ut surpra.Moraliter intelligere possumus quod unicuique nostrum mane est et initium diei, tempus quo primum illuminamur et ad lucem fidei accendimur. In hoc tempore carnes verbi non possumus edere, id est, perfectae doctrinae capaces nondum sumus; sed post longa exercitia, post profectum plurimum, cum jam proximi sumus ad vesperam, id est perfectionis fidem, tunc solidioris cibi capaces efficimur. Festinemus ergo manna suscipere, quod prout vult quisque saporem reddit in ore. Unde Matth. 9:Fiat tibi secundum fidem tuam.Et tu ergo, si verbum Dei quod in Ecclesia praedicatur, tota fide et devotione suscipias, fiat tibi quodcunque desideras. Si tribularis, consolatur te, dicens:Cor contritum et humiliatum Deus non spernitPsal. 50.; si laetaris pro spe futura, cumulat tibi gaudia, dicens:Laetamini in Domino et exsultate, justiPsal. 31.; si iracundus es, dicit:Desine ab ira, et derelinque indignationemPsal. 36.; si in doloribus sis, sanat te, dicens:Dominus sanat languores tues omnesMatth. 4.; si paupertate consumeris, consolando dicit:Dominus allevat de terra inopem, et de stercore erigit pauperemPsal. 112.. Si quis tamen infideliter suscipit, nec comedit, sed abscondit, vermes ex eo ebulliunt. Nec turberis si ad hoc ducitur verbum Dei, ut putetur fieri vermis; ipse enim ait:Ego sum vermis, et non homoPsal. 21.. Sicut enim ipse est qui fit aliis in ruinam, aliis autem in resurrectionemLuc. 2.; ita et ipse est qui in manna fidelibus dulcedo mellis, infidelibus vermis efficitur. Ipse est enim sermo Dei qui iniquorum mentes arguit et correctionum spiculis conscientiam terebrat. Ipse est enim qui efficitur eis quibus aperit Scripturas ignis, qui dicunt:Nonne cor nostrum ardens erat in nobis?etc.Luc. 24.Aliis ignis est, quibus cremat spinas de terra mala, id est, malas cogitationes in corde consumit; et ideo peccatoribus neque vermis arguens unquam moritur, neque ignis exurens exstinguitur: justis autem et fidelibus permanet dulcis et suavis. Unde dicitur psal. 33:Gustate et videte,etc.ORIG., ubi supra.Alia littera:Vespere manducabitis carnes, et mane replebimini panibus.Dicant Judaei quae consequentia sit, ut vespere carnes sine panibus comedant, aut mane panes sine pulmento? quid in hoc divini muneris, quid temperamenti gratiae coelestis ostenditur? Hoc est, in quo agnoscere Deum possunt, qui carnes in vespera sine panibus comedunt, et majestatem Dei apparere dicunt, si rursum panes sine carnibus comedantur? servent sibi ista, his qui acquiescentes vobis, in coturnicibus putant agnosci Deum; nos autem, quibus in fine ad vesperam mundi Verbum est caro factum, in illa tantum carne agnosci dicimus Deum, quem suscepit ex Virgine: has enim Verbi Dei carnes neque mane neque meridie quis manducavit, sed ad vesperam: adventus enim Domini in carne ad vesperam factus est, sicut et Joannes dicit:Pueri, novissima hora estI Joan. 2.
(* Traductions européennes)