Exodus*

Caput 16: Versus 2

Et murmuravit omnis congregatio Israel,etc.ORIG., homil. 7 in Exod.O ingratus populus! desiderat Aegyptum, qui Aegyptios vidit exstinctos; et carnes Aegypti, qui Aegyptiorum carnes videt et piscibus datas et volatilibus! Murmurat adversus Mosen, imo Deum; sed primo ignoscitur, et secundo et fortassis tertio: sed si non desinant, sed persistant, audi quid sequitur, in libro Numerorum referturNum. 21., et idem Apostolus retexit dicensI Cor. 10.:Neque murmuraveritis, sicut quidam eorum murmuraverunt, et a serpentibus perierunt. Scripta sunt haec propter nos, in quos fines saeculorum devenerunt.Sed si non desinimus murmurare et conqueri contra Deum, incurremus simile offensionis periculum vel exemplum. Cum enim de coelesti intemperie, fructuum infecunditate, imbrium raritate, et de prosperitate aliorum et aliorum improsperitate causamur, contra Deum murmuramus. Sed haec primo ignoscuntur, in persistentes graviter vindicantur, quia mittentur in eos serpentes, id est, immundis et veneficis spiritibus tradentur, qui occultis morsibus penetralia cordis depascantur.ORIG.Propter correctionem legentium indicatur populi peccatum: quia murmuraverit et ingratus fuerit beneficiis divinis, cum coeleste manna susceperit. Secundo mense, quinta decima die mensis, quod non sine ratione scriptum est. Recordare de legibus paschae quae dicta suntNum. 9., et invenies ibi hoc esse tempus quod statuitur ad secundum pascha faciendum his qui immundi in anima fuerint, vel occupati negotiis peregrinis. Qui non fuerant immundi anima, vel non longe peregrinabantur, quarta decima die primi mensis fecerunt pascha; longe vero peregrini, et immundi, secundum pascha in hoc tempore faciunt, in quo manna de coelo descendit. In die quo primum pascha fit, non descendit manna, sed in quo secundum: primum pascha populi Judaici est; secundum, nostrum. Nos enim fuimus in anima immundi, quicolebamus idola; et peregrini, et longinqui fuimus, hospites et peregrini testamentorum Dei,etc.Eph. 2.Sed datur manna de coelo, non in die quo primum pascha fit, sed quo secundum:Panis enim qui de coelo descenditJoan. 6.non venit ad illos qui primam solemnitatem celebrabant, sed ad nos, qui suscepimus secundam.Etenim pascha nostrum immolatus est Christus, qui verus homo panis de coelo descenditI Cor. 5.Videamus interim quid in hac die gestum monstretur: Quarta decima die mensis secundi murmuravit populus, etc.
(* Traductions européennes)