Exodus*

Caput 16: Versus 23-32

Requies sabbati,etc. Audiendo verbum Dei et faciendo, vel bene vivendo et aliis misericordiam praestando. Quod reponebatur pro sabbato non corrumpebatur, quia bona pro futura requie facta, in futura vita manent integra. Alioquin ebulliebant vermes et computrescebat quod servabatur: qui enim propter praesentem vitam et amorem saeculi thesaurizant, illis ebullit vermis qui non morietur.
(* Traductions européennes)