Exodus*

Caput 19: Versus 7-9

Exposuit omnes sermones,etc.GREG.Notandum quod lex non incautis vel nescientibus ingeritur: sed expositis praemiis quae debentur servantibus, et beneficiis praeteritis quae jam experti sunt, et mirabilibus cum sponte se legi servandae devoveant, lex petentibus datur: ut secundum promissionem suam, quasi voti rei, qui violaverint, judicentur, nec de violentia sibi illata causentur.
(* Traductions européennes)