Exodus*

Caput 20: Versus 2

Ego sum Dominus Deus tuus.ORIG., hom. 8 in Exod.Qui contemnit praesens saeculum, scilicet Aegyptum, et per verbum Dei translatus non invenitur quia ad futurum saeculum festinet, de eo dicit Deus:Ego sum Dominus Deus tuus,etc. Non ad illos tantum qui de Aegypto profecti sunt, sed ad eos qui ultra Aegyptiis non serviunt, de Aegypto educti de domo servitutisPsal. 80.. Negotia saeculi, actus carnis, domus servitutis est: sicut relinquere saecularia, et secundum Deum vivere, domus libertatis est. Unde Joan. 8:Si permanseritis in sermone meo, agnoscetis veritatem, et veritas liberabit vos.Ergo Aegyptus est domus servitutis; Judaea et Hierusalem, domus liberalitatis. Unde Gal. 4:Quae sursum est Hierusalem, libera est.Sicut ergo terrena Aegyptus filiis Israel domus dicitur servitutis ad comparationem Judaeae et Hierusalem, quae eis est domus libertatis: ita ad comparationem coelestis Hierusalem, quae est mater libertatis, totus mundus et quae in eo sunt, domus dicitur servitutis: et quia de paradiso libertatis per peccatum ventum est ad servitutem mundi, primus sermo decalogi de libertate est:Ego sum Dominus Deus tuus qui eduxi te terra Aegypti,etc.; hanc vocem in Aegypto audire non poteris. Et si tibi injungatur ut facias pascha, accingas lumbos, accipias sandalia in pedibus, virgam teneas in manu, et azyma cum amaritudine comedas. Sed nec in prima mansione, nec in secunda, nec in tertia, nec cum transieris mare Rubrum, etiamsi ad mare veneris, et fuerit tibi amaritudo in dulcedinem versa, nec in Elim, ubi erant duodecim fontes aquarum et septuaginta arbores palmarum, etiamsi Raphidim praeterieris caeterosque profectus ascenderis, nondum idoneus judicaris, sed cum veneris ad montem Sina. Vix ergo mereberis aliquando suscipere praecepta libertatis, et audire:Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Aegypti, de domo servitutis.Hic tamen non est sermo mandati, sed quis sit qui mandat ostendit. Primum mandatum ergo est:Non erunt tibi dii alii praeter me.AUG. quaest. in Exod.Quaeritur quomodo decem praecepta legis dividenda sint? etc.,usquenisi ad id quod dictum est:Non erunt tibi dii alii praeter me?ISID.Dat Deus Moysi legem innocentiae nostrae, et agnitionis suae, quae in decem verbis consistit, scripta in tabulis lapideis digito Dei. Tria sunt quae pertinent ad dilectionem et cognitionem Trinitatis, septem ad dilectionem proximi, quibus humana societas non laeditur. Primum pertinet ad Deum Patrem:Dominus Deus tuus Deus unus est,ut hoc audiens unum Deum colas Patrem, et in multos fictos deos fornicationem non effundas. Secundum ad Filium:Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum;id est, non putes creaturam esse Christum Dei Filium, quia omnis creatura vanitati subjecta est, sed aequalem Patri, Deum de Deo, lumen de lumine.
(* Traductions européennes)

Bible Française

2 « Je suis le Seigneur ton Dieu, c'est moi qui t'ai fait sortir d'Égypte où tu étais esclave.

Parole de Vie

2 « Je suis le SEIGNEUR ton Dieu. C'est moi qui t'ai fait sortir d'Égypte, où tu étais esclave.

Louis Segond (Nouvelle)

2 Je suis le S EIGNEUR (YHWH), ton Dieu ; c'est moi qui t'ai fait sortir de l'Egypte, de la maison des esclaves.

Français Courant

2 « Je suis le Seigneur ton Dieu, c'est moi qui t'ai fait sortir d'Égypte où tu étais esclave.

Colombe

2 Je suis l'Éternel, ton Dieu qui t'ai fait sortir du pays d'Égypte, de la maison de servitude.

TOB

2 « C’est moi le S EIGNEUR , ton Dieu, qui t’ai fait sortir du pays d’Egypte, de la maison de servitude :

Segond (Originale)

2 Je suis l'Éternel, ton Dieu, qui t'ai fait sortir du pays d'Égypte, de la maison de servitude.

King James

2 I am the LORD thy God, which have brought thee out of the land of Egypt, out of the house of bondage.

Reina Valera

2 Yo soy JEHOVÁ tu Dios, que te saqué de la tierra de Egipto, de casa de siervos.