Exodus*

Caput 20: Versus 14

Non moechaberis.ISID.Quaeritur quoque quomodo differatnon moechaberisab eo quod paulo post dicitur:Non concupisces uxorem proximi tui?In eo enim quod dictum est,non moechaberis,poterat et illud intelligi; nisi forte in illis duobus praeceptis non moechandi, et non furandi, ipsa opera notata sint, in his vero extremis concupiscentia ipsa: quae tantum differunt, ut aliquando moechetur qui non concupiscit uxorem proximi, cum aliqua alia causa ipsi miscetur. Aliquando vero concupiscat, nec ei misceatur poenam timens: et hoc fortasse lex ostendere voluit, quod utraque peccata sunt.ID.Item quaeri solet utrum nomine moechiae etiam fornicatio teneatur, etc., usque ad atque illorum membrorum non legitimus usus prohibitus debet intelligi.
(* Traductions européennes)