Exodus*

Caput 20: Versus 3

Non habebis deos alienos,etc.ORIG.Primum mandatum est:Non erunt tibi dii alii praeter me;et sequitur:Non facies tibi idolum, neque ullam similitudinem,etc. Haec omnia quidam simul putant esse unum mandatum: quod si ita computetur, non complebitur numerus decem mandatorum. Est ergo primum mandatum:Non erunt tibi dii alii praeter me,etc. Secundum,Non facies tibi idolum, neque ullam similitudinem,etc. Incipiamus ergo a primo mandato:Non erunt tibi dii alii praeter me.Si dixisset, Non sunt, absolutior sermo videretur; sed quia dicit,Non erunt,non negavit quia sint, sed ne illi sint, cui haec praecepta dantur, inhibuit. Hinc Paulum sumpsisse puto I Cor. 8:Si quidem sunt qui dicuntur dii sive in coelo, sive in terra.In aliisque locis invenies deos nominari sicut ibi:Rex magnus super omnes deos,etDeus Deo locutus est,etc. De dominis idem Apostolus dicit:Sive throni, sive dominationes,etc.Col. 1.Dominationes vero non aliud sunt quam ordo quidam dominorum et multitudo. In quo videtur sensum legis aperire Apostolus; ac si dicat: Licet sint domini multi, qui aliis gentibus dominentur, et dii multi qui ab aliis colantur: sed tamen unus Deus est nobis, et unus est Dominus. Unde Deut. 32:Cum divideret Excelsus gentes et separabat filios Adam, statuit terminos gentium secundum numerum angelorum Dei.Angelos ergo, quibus gentes commisit Excelsus, dominos vel deos appellat Scriptura: deos quasi a Deo datos, et dominos a Domino potestatem sortitos. Unde eis dicitur psal. LXXXI:Ego dixi: Dii estis et filii Excelsi omnes. Vos autem sicut homines moriemini, et sicut unus de principibus cadetis;imitantes scilicet diabolum, qui princeps omnium factus est ad ruinam. Unde constat quod exsecrabiles fecit eos praevaricatio, non natura. Tibi ergo, o Israel, qui pars Dei et funiculus ejus es,non erunt,inquit,tibi dii alii praeter me:quia vere Deus, unus est Deus, et vere Dominus, unus est Dominus; caeteris vero ab ipso creatis contulit hoc nomen non natura, sed gratia. Non haec tantum dicuntur ad Israel secundum carnem, imo ad te qui Israel effectus es mente Deum videndo, et circumcisus corde, non carne; si tamen ita agas ut dignus sis esse pars Dei, et in funiculo haereditatis ejus metiri: alioquin exemplo tibi sint qui ad hoc vocati fuerant ut essent pars Dei, et exigentibus peccatis dispersi sunt per omnes gentes, et educti de domo servitutis jam non Aegyptiis solis, sed omnibus gentibus serviunt.Qui enim peccat, servus est peccatiJoan. 5..
(* Traductions européennes)

Bible Française

3 Tu n'adoreras pas d'autres dieux que moi.

Parole de Vie

3 « Tu ne dois pas avoir d'autres dieux que moi.

Louis Segond (Nouvelle)

3 Tu n'auras pas d'autres dieux devant moi.

Français Courant

3 « Tu n'adoreras pas d'autres dieux que moi.

Colombe

3 Tu n'auras pas d'autres dieux devant ma face.

TOB

3 Tu n’auras pas d’autres dieux face à moi.

Segond (Originale)

3 Tu n'auras pas d'autres dieux devant ma face.

King James

3 Thou shalt have no other gods before me.

Reina Valera

3 No tendrás dioses ajenos delante de mí.