Exodus*

Caput 23: Versus 13

Et per nomen externorum deorum,etc. Per nomen suum jurare permittit, non quod bonum sit jurare; sed quia sciebat homines pronos ad jurandum esse, non vult ut jurent per nomina exteriorum deorum, ne frequenti juramento inducantur ad cultum eorum. Sic et hostias non approbat Deus, mavult tamen sacrificari sibi quam idolis.
(* Traductions européennes)