Exodus*

Caput 23: Versus 14-18

Tribus vicibus per singulos a mos,etc. Fidem scilicet sanctae Trinitatis hic exigit Deus: in Pascha enim immolatur Filius, in Pentecoste datur Spiritus sanctus, in Scenopegia paternae majestatis potentia declaratur.Tribus vicibus per singulos annos,etc.RAB.Hoc est omni tempore praesentis vitae et in sanctae Trinitatis confessione, per fidem et spem et charitatem bonorum operum obsequia Deo creatori vestro exhibebitis. Pascha enim celebramus mense novorum, cum per sanguinem Agni immaculati ab Aegyptia servitute liberati, per spirituales aquas de veteri homine in novum transimus, non in vetustate litterae, sed in novitate spiritus, quo in terram promissionis per gratiam Christi pervenimus. Solemnitatem vero mensis primitivorum celebramus, cum operum nostrorum, voluntatum, et sermonum primitias Domino consecramus; solemnitatem quoque in exitu anni, quando congregatis frugibus, id est virtutum fructibus, ad finem vitae et introitum regni coelestis pervenire contendimus; in tabernaculis septem diebus commemorantes, quia per omne tempus vitae praesentis peregrinos nos esse agnoscimus, nec requiem hic, sed in futuro requirimus, sedulo curantes ne in conspectu Dei vacui appareamus.Solemnitatem quoque,etc.RAB.Maturis scilicet, frugibus, quando fructus totius anni collecti sunt, in septembri scilicet quem Hebraei Chaldaico vocabulo thisri, Macedones vocant. In cujus principio Judaei feriantes amplius tuba canunt quam in caeteris mensibus, et plura offerunt, in quo dies expiationum, et dies scenopegiae quinto decimo die, qui est solemnitas Tabernaculorum.
(* Traductions européennes)