Exodus*

Caput 24: Versus 1

Moysi quoque dixit: Ascende ad Dominum, tu et Aaron,etc.AUG., quaest. 85 in Exod., tom. 3.Usque ad hunc locum Scripturae justificationes intelliguntur, etc., usque ad justificationes vero Latini eas esse dicunt quae Graeci dicunt.Tu et Aaron,etc.STRAB.Moyses et Aaron et Nadab et Abiu. Per hos quatuor viri evangelici significantur, qui scilicet evangelica praecepta sequuntur. Per septuaginta veroqui constat ex septenario decies scilicet ducto, vel ex denario septies multiplicatosignificantur illi qui Spiritus sancti gratia adjuti, adimplentes denarium legis, tendunt ad contemplationem Conditoris. Vel ad litteram de quibus dicitur Num. 11:Assume tibi septuaginta viros,etc., de quibus Heldad et Meldad fuerunt.
(* Traductions européennes)