Exodus*

Caput 24: Versus 13

Surrexerunt Moyses et Josue.AUG., quaest. 103 in Exod.Josue non commemoratus in illis quatuor subito cum Moyse apparet, etc., usque ad quod modo memoratur nondum vocabatur Jesus, sed quando scriptum est.BED.Josue Christum nomine et actione significat; qui minister Moysi dicitur, quia Christusnon venit legem solvere, sed adimplereMatth. 5.. Moysi vestigia in omnibus sequitur, quia in cunctis quae scripsit Moyses, typice designatur, quasi comes individuus, si bene quaeritur, invenitur. Unde Joan. 5:Si crederetis Moysi, forsitan crederetis et mihi.BED., de Tabernac., lib. 1, cap. 1, tom. 2.Aaronmons fortitudinis,Hurignisvellumen,etc., usque ad et ad dilectionem Conditoris animus inardescit.
(* Traductions européennes)