

Exodus*
Caput 26: Versus 14
Facies et operimentum.[STRAB.]Primum erat operimentum cortinarum ex bysso, purpura et cocco; secundum sagorum undecim; tertium ex rubricatis pellibus arietum; postremum erat hyacinthinarum pellium. Cortinae autem ita operiebant, ut ad latera descenderent, ad terram tamen non pertingerent; saga autem tectum et latera operiebant, et ad terram pertingebant. Pelles vero rubricatae vel ianthinae, tectum tantum operiebant, nec ad altera declinabant.De pellibus,etc.[BED., ibid., cap. 4.]Arietes sunt doctores, gregis Dominici duces. Unde:Afferte Domino, filii Dei, afferte,etc. Quasi, o angeli, huic officio mancipati, afferte Domino in coelos imitatores apostolorum. Hinc quoque sexta mansio populi de Aegypto egressi helin, id est arietes, nominatur, in qua erant duodecim fontes et septuaginta palmae, ut scilicet nomine et specie figuram apostolorum teneret.Rubricatis.[ID., ibid.]Rubricantur pelles arietum ad operiendum tectum tabernaculi, etc., usque ad ne inter pressuras deficiant, muniuntDe ianthinis pellibus.[ID., ibid.]Hyacinthus coelestis est coloris, etc., usque ad id est coeli vitam imitantes.