

Exodus*
Caput 29: Versus 2
Et crustulam.[BEDA, ubi supra.]Crustulam oleo conspersam ad consecrationem nostram Domino offerimus, cum omnia, quae facimus, per internam Spiritus gratiam in cordis devotione pinguescunt. Lagana oleo lita, cum foris spiritualia esse, quae agimus, indubitanter in exemplum vivendi ostendimus; quibus oblationibus consecratio nostra perficitur, dum per bona opera et cogitationes puras meritum nobis sanctimoniae, Deo donante, acquirimus.Cumque laveris patrem,etc.[ID.]Prius lavari jubentur, deinde ornari vestibus, quia quicunque sacerdotii officium assumit, unda lacrymarum se abluere debet, ut ad ministerium divinum dignus approximet.[BEDA.]Posset in hoc lavacro baptisma sacri fontis intelligi, si consequeretur ut quis in sacerdotium electus, tunc primum aqua baptismatis in remissionem peccatorum ablueretur, et non contradiceret Apostolus dicens:Non neophytum in superbiam elatus, in judicium incidat diaboli[I Tim. 3.].