Exodus*

Caput 3: Versus 14-16

Qui est, misit me ad vos,etc. Mittitur Moses ad Pharaonem puniendum et tandem occidendum: missa est lex ad diabolum destruendum.Hieronymus, scribens ad Marcellam de decem nominibus Dei, sexto loco ponit nomenehieh, quod in Exodo legitur:Qui est, misit me ad vos.Deus enim solus, qui exordium non habet, verae essentiae nomen tenet: quod per angelum dictum est Mosi nomen ejus quaerenti, quia in ejus comparatione qui vere est, quia incommutabilis est, quasi non sunt quae mutabilia sunt; quod enim dicitur, fuit, non est: et quod dicitur, erit, nondum est. Deus autem tantum est, qui non novit fuisse, vel futurum esse. Solus autem Pater cum Filio et Spiritu sancto vere est. Cujus essentiae comparatum nostrum esse, non est; unde et dicimus: Vivit Deus, quia essentia divina vita vivit, quam mors non habet.
(* Traductions européennes)