Exodus*

Caput 3: Versus 21

Non exibitis,etc.AUG., ibid.Quod mandavit Dominus Hebraeis ut acciperent ab Aegyptiis vasa argentea et aurea, et vestem, atque addidit,et praedabimini eos,mandati hujus non potest esse injustum judicium. Mandatum enim Dei est, de quo non judicandum, sed obtemperandum fuit. Ipse enim novit quam juste mandaverit, ad servum pertinet obedienter facere quod mandavit.
(* Traductions européennes)