

Exodus*
Caput 3: Versus 4
Cernens autem Dominus,etc.[GREG., praef. in Moral., c. 2.]Angelus qui Mosi apparuisse describitur, modo Dominus, modo angelus memoratur: angelus, quia exterius loquendo servit; Dominus, quia interius praesidens loquendi efficaciam tribuit. Cum enim loquens ab interiore regitur, et per obsequium angelus, et per inspirationem Dominus memoratur.Vocavit eum de medio,etc.[GREG. lib. XXVIII Moral., c. 5.]Saepe simul et terrenis et coelestibus substantiis per angelos loquitur Deus: sicut hic cum ignem rubumque sociavit, atque aliud superius, aliud inferius junxit. Quod tunc solum agitur, cum aliquod magnum ex conjunctione signatur. Nam per succensum rubum Mosen alloquens, ostendit quia doctor populi fieret, qui et legis flammam perciperet, et peccati spinam non vitaret: ut quod ex illo populo exiret, qui igne deitatis carnis nostrae peccata quasi rubi spinam acciperet, et inconsumptam humanitatis substantiam in ipsa divinitatis flamma servaret.