Exodus*

Caput 3: Versus 8-13

Et educam de terra,etc.GREG., homil. 32.Rudi populo de praesenti vita aliquid promittendum fuit, ut posset in futuro robustius solidari. Si enim parva non acciperet, magna non crederet. Deus ergo largiendo terrena suadet et coelestia, ut percipiens quod videbat, speraret quod non videbat.In terram bonam et spatiosam, in terra quae fluit lacte,etc.Ibid.Praesens prosperitas aliquando datur, ut ad meliorem vitam provocet, aliquando ut in aeternum plenius damnet. Hinc Israelitis terra Chanaan promittitur, ut quandoque ad aeterna speranda provocentur: quia rudis populus promissionibus non crederet, nisi a promissore aliquid in vicino perciperet. Non ergo solum spe ad res, sed rebus quandoque ad spem trahitur. Unde psal. CIV:Et dedit illis regiones gentium, et labores populorum possederunt, ut custodiant justificationes ejus, et legem requirant.
(* Traductions européennes)