Exodus*

Caput 31: Versus 6

Oliab,qui interpretaturprotectio mea,tanquam nomine dicat,Dominus protector vitae meae; a quo trepidaboPsal. 26.? Bene autem tabernaculum construunt, qui tam constanter in Domino confidunt.STRAB.Notandum quod in constructione tabernaculi mysterium Trinitatis ostenditur, sicut in baptismo et in transfiguratione. In baptismo enim in voce sonuit Pater: et Filius baptizatus est; in specie columbae Spiritus apparuit. Ooliab quoque, qui interpretaturprotectio mea pater,Patris personam: Beseleel quoque, quiin umbra Deisignificat, personam Spiritus sancti: de quo dicitur.Et virtus Altissimi obumbrabit tibi.Virtus enim Altissimi Spiritus sanctus intelligitur. Unde Dominus dicit:Ego novi virtutem de me exisseLuc. 8.. Jussio autem, id est verbum, quo tabernaculum fieri jussum est, Filius est, per quem Pater in virtute Spiritus sancti omnia operatur.
(* Traductions européennes)