

Exodus*
Caput 38: Versus 20
Paxillos quoque.[STRAB.]Paxilli secundum litteram erant in summitate columnarum fixi, quibus funes religabantur: qui cortinas a terra sublevabant, firmati superius quibusdam ansulis, inferius vero religati ad praedictos paxillos cortinas extendebant, ne rugam contraherent.Mystice vero funes significant sanctam Scripturam: de qua Salomon ait:Funiculus triplex difficile rumpitur[Eccle. 4.]: quia sancta Scriptura, historia, moralitate et allegoria constans, nullis haereticorum dogmatibus potest disrumpi. Paxilli in modum linguae facti linguas doctorum significant qui Scripturam exponunt. Cortinas etiam a terra sublevant et extendunt: quia subjectos docent sequi, et imitari coelestia, nullamque mali operis vel fraudis rugam contrahere[Ephes. 5.].