Exodus*

Caput 4: Versus 10

Obsecro, Domine,etc.AUG. Quaest. in Exod.Quod ait Moses ad Dominum:Precor, Domine, non sum eloquens ante hesternum neque ante nudiustertianum diem, neque ex quo coepisti loqui famulo tuo,intelligitur credere posse fieri Dei voluntate subito eloquentem, cum dicit:neque ex quo coepisti loqui famulo tuo,tanquam ostendens fieri potuisse ut qui ante hesternum et nudiustertianum diem eloquens non fuisset, repente fieret ex quo cum illo Dominus loqui coepit.ORIG. homil. 3 in Exod.Dum esset Moses in Aegypto, et erudiretur omni sapientia Aegyptiorum, non erat gracili voce, nec tardus lingua, nec profitebatur se ineloquentem. Erat enim, quantum ad Aegyptios, sonorae vocis et eloquentiae incomparabilis. Ubi autem Dei vocem audivit, et eloquia Domini suscepit, sentit vocem suam gracilem, et exilem tardamque, et impeditam linguam, et se pronuntiat mutum, cum incipit cognoscere verum Verbum, quod erat in principio apud. DeumJoan. 1.: mutis enim animalibus quamvis indoctus homo comparetur, eloquens videbitur; si vero eruditis et eloquentibus, stultus et mutus. At si quis Dei verbum et divinam respiciat sapientiam multo amplius guam apud nos pendens, apud Deum mutum se animal profitebitur. Unde psal. LXXII:Ut jumentum actus sum apud te.Quia igitur in id intelligentiae profecit, ut se cognosceret, quod est magna pars sapientiae, remuneravit eum divina dignatio dicens:Aperiam os tuum,etc. Beati quorum os Deus aperit ut loquantur. Unde psal. LXXX:Dilata os tuum, et ego implebo illud.Similiter Paulus dicit ad Ephes. 6:Ut detur mihi sermo in apertione oris mei.Eorum ergo qui vera loquuntur, os Deus aperit: eorum qui loquuntur mendacium, falsum testimonium, scurrilitates, turpitudines, susurronum quoque et detractorum, et eorum qui otiosa loquuntur, diabolus aperit os. De Juda refertur Joan. 13,quia introivit in illum Satanas, et misit in cor ejus ut traderet eum.Os ergo ejus aperuit, ut loqueretur cum Pharisaeis, quomodo eum traderet accepta pecunia. Non est autem parvae gratiae discernere os quod aperit Deus, et quod aperit diabolus. Aperit etiam Deus aures sanctorum ad audienda verba divina; unde: Dominus aperiet mihi aurem. Aperit oculos, sicut aperuit oculos Agar, et vidit puteum aquae vivae; unde Eliseus:Aperi, Domine, oculos pueri tui, ut videat, quia plures sunt nobiscumIV Reg. 6.. Auris vero quae per eruditionem Domini aperitur, aliquando aperta est, aliquando clausa; unde: Ne recipias auditum vanumEccli. 45.. Si dicuntur vana, profana, turpia, qui novit eruditionem Domini, claudit aurem et dicit:Ego autem sicut mutus, qui non aperuit os suum, et sicut surdus non audiebamPsal. 37.. Si vero ad utilitatem animae pertinent quae dicuntur, si de Deo sermo est, si mores docet, ad virtutes invitat, vitia resecat, aures pateant et tota animae janua. Notandum autem quia summa moderatione usa est lex ut diceret:Non recipies auditum vanum;non dixit, Non audies; sed,Non recipies.Nam vana saepe audimus: Marcion enim et Valentinus, et omnes contra Creatorem disputantes, vana loquuntur; frequenter tamen audimus ut contradicamus, sed non recipimus, quia illorum os diabolus aperit. Dignetur Dominus aperire os nostrum, ut possimus contradicentem revincere, et obturare os quod diabolus aperit.
(* Traductions européennes)