Exodus*

Caput 4: Versus 19

Dixit ergo Dominus,etc.AUG., Locut. in Gen., tom. 3.Post dies autem multos mortuus est rex Aegypti. Dixit autem Dominus ad Mosen in Madian:Vade, perge in Aegyptum,etc. Multa in his verbis notanda sunt genera locutionis. Primo enim inquit:Vade, perge in Aegyptum,tanquam non sufficeret alterum, deinde,mortui sunt omnes qui quaerebant animam tuam,cum solum regem Aegypti Scriptura mortuum dixerit: de quo solo antea dictum fuerat quod Mosen quaerebat occidere: an ipse post alios inimicos ultimus mortuus est? Quod si ita est, non locutio, sed sensus est.
(* Traductions européennes)