Exodus*

Caput 4: Versus 2-5

Quid est quod,etc.GREG.Moses, Judaicus populus; virga, Divinitatis potestas; serpens, Christi mortalitas: quia enim per serpentem mors, per serpentem mortalitas signatur. Vel quia scriptum est Matth. 10:Estote prudentes sicut serpentes;et quia summa prudentia, id est Dei sapientia, incarnata est: recte ejus mortalitas in serpente figuratur. Unde Joan. 4:Sicut exaltavit Moses serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis.Moses virgam tenuit: quia Judaicus populus ante Redemptoris adventum in Dei potestate confisus est; in terram projecit, quia per patriarchas et prophetas Deum incarnandum nuntiavit; virga in colubrum vertitur, quia Christus Deus in se permanens, mortalis est in homine factus. Sed et Moses colubrum conspiciens pertimuit, et fugit, quia Judaicus populus dum Christum mortalem vidit, Deum credere expavit. Cui jubetur ut caudam teneat, quia populus qui modo credere recusat, in extrema corporis Dominici parte, id est, posteriore tempore Ecclesiae, scilicet in fine mundi, sese ad fidem colliget; colubri caudam tenens, quia eum quem mortalem ante despexerat, in ultima parte Ecclesiae Redemptorem suum confitebitur. Mox serpens in virgam redit, quia ut Judaicus populus in Christum crediderit, mox ad judicium in potestate divinitatis suae apparebit: ut jam serpens virga sit: quia qui in terra homo despectus est, de coelo veniens super angelos videbitur Deus.ISID.Serpens persuasit homini mortem. Mors ergo a serpente; virga in serpente, Christus in morte. Expavit Moses et fugit: mortuo enim Christo expaverunt discipuli a spe in qua fuerunt recedentes. Apprehendit caudam, id est posteriora, et factus est virga: quia primo occisus, postea patratis omnibus, ad id quod fuerat resurgendo reversus est, ubi per vitam morte consumpta, nihil in eo serpentis apparuit. Vel cauda serpentis, finis saeculi, quia sic mortalitas Ecclesiae per lubrica tempora volvitur; alii eunt, alii veniunt per mortem, tanquam per serpentem, per quem mors seminata est: sed in fine saeculi, tanquam cauda, redimus ad manum Dei, et apprehensi reparabimur, et novissima inimica morte destructa, resurgentes in dextera Dei virga regni erimus.
(* Traductions européennes)