Exodus*

Caput 4: Versus 21-23

Ego indurabo cor ejus.AUG., Serm. 88.Quid est,ego indurabo cor ejus,nisi cum abfuerit gratia mea, obduret illum nequitia sua? Sicut quoties nimio frigore constringitur aqua, solis calore superveniente resolvitur; et discedente sole iterum obduratur: ita peccatorum frigore refrigescit charitas multorum, et velut glacies obdurantur; et cum calor divinae misericordiae supervenerit, resolvuntur. Hoc in Pharaone cognoscimus, a quo quoties flagella remota sunt, se contra Deum obduratus erexit; quoties afflictus est, supplicavit. Non est ergo iniquitas in Deo. Unde non tam potentia quam patientia Dei Pharaonem fecit obdurari. Quam rem etiam circa vernaculos nostros solemus exercere, quibus frequenter peccantibus indulgemus, dicentes: Ego talem te feci, ego tibi parcendo proterviam tuam negligentiamque nutrivi.
(* Traductions européennes)