Exodus*

Caput 4: Versus 27-31

Dixitque Dominus,etc.ORIG., hom. 32.Occurrit Aaron Moysi, et exivit de Aegypto. Sed interest ubi occurrat Mosi, cujus os aperiendum est a Domino: occurrit autem in montem Dei. Merito os ejus aperitur, qui occurrit in montem Dei. Petrus, Jacobus et Joannes in monte et transfiguratum Dominum Jesum videre meruerunt, et Mosen et Eliam cum ipso in gloria. Tu quoque, nisi ascenderis montem Dei, et ibi occurreris Mosi, id est nisi excelsum legis ascensum ascenderis, nisi spiritalis intelligentiae cacumen invaseris, non est ostium apertum a Domino. Si in humili loco litterae steteris, non occurristi Mosi in montem Dei; non os tuum aperuit Deus, neque instruxit quae te oporteat loqui; nisi Aaron Moysi in monte occurrisset, nisi ejus sensum vidisset arduum, non ei loqueretur verba Dei, neque virtutem signorum tradidisset, neque participem tanti mysterii concivisset.
(* Traductions européennes)