Exodus*

Caput 7: Versus 11

Vocavit autem Pharao sapientes,etc. Sciendum quia vel diabolicis figmentis spectantium oculos deludebant, ut res in sua natura manentes aliud viderentur; vel, secundum Augustinum, daemones, quamvis mali naturam suam non amiserunt: ideo dum per incantationem eorum malefici aliquid efficere conantur, discurrunt per mundum, et subito semina eorum, de quibus hoc agitur, afferunt. Sicque ex illis, permittente Deo, novas rerum species producunt.Similiter.In prima plaga dicit cum aqua vertitur in sanguinem; et in secunda, cum ranae ebulliunt; et in tertia cum ciniphos ingruunt; in quarta, cum cynomyia educitur; in quinta, cum manus Domini fit super pecora Aegyptiorum, dicuntur similia.
(* Traductions européennes)