Genesis*

Caput 1: Versus 1

In principio creavit,etc. Non dicit: In principio dicit Deus, Fiat coelum et terra. Sed dixit:Fiat lux, et facta est lux,quoniam universaliter nomine coeli et terrae comprehendendum erat quidquid fecit Deus, deinde per partes explicandum quomodo fecit. Unde sequitur:Dixit Deus, Fiat,id est, per verbum suum fecit. Vel quia cum primum fiebat informis materia spiritualis, vel corporalis, non erat dicendum:Dixit Deus, Fiat;incongruum enim erat a Deo dici,fiat,quia formam verbi non imitatur imperfectio, nisi cum generis sui conversione ad creatorem sit perfecta creatura; ut cum dicitur:Dixit Deus, Fiat,intelligamus eum ad se imperfectionem creaturae revocare. Cum ergo dicitur:In principio fecit Deus coelum et terram,commemoratio Filii fit, quia principium est; sed cum dicitur:Dixit Deus, Fiat,commemoratur quia Verbum est. Per principium notat exordium creaturae existentis ab illo; per Verbum, perfectionem creaturae ab illo ad ipsum revocatae, ut formetur imitando formam Verbi incommutabilem. Non enim habet vitam informem Verbum Dei, cui est idem esse quod vivere; imo idem vivere quod beate vivere. Creatura vero spiritualis habet informem vitam, cui non est hoc esse quod vivere; nec vivere quod beate vivere: quia, aversa a sapientia Dei, stulte et misere vivit.In principio,etc.BEDA, Hexaem. lib. 1, tom. 2, col. 13a.Creationem mundi insinuans Scriptura, primo verbo aeternitatem et omnipotentiam Dei ostendit: quem enim in principio temporum mundum creasse perhibet, eumdem ante tempora aeternaliter significat exstitisse. Et quem in conditionis initio coelum et terram creasse narrat, tanta celeritate operationis omnipotentem esse declarat, cui voluisse, facere est. Bene ergo dicitur:In principio creavit,etc. Utrumque scilicet, simul, quamvis utrumque simul ab homine non dicatur. Unde propheta terram in initio factam ostendit dicens,Psal. 101:Initio tu, Domine, terram fundasti,etc.In principio,etc. Coelum non visibile firmamentum, sed empyreum, id est, igneum vel intellectuale, quod non ab ardore, sed a splendore dicitur, quod statim repletum est angelis. Unde inJob 38:Ubi eras cum me laudarent astra matutina,etc. Et nota tria hic commemorari elementa. Nomine coeli, aerem intelligimus. Nomine terrae, ipsam et ignem qui in ea latet. Quarti, id est, aquae in sequentibus fit mentio.ALCUIN. in Gen. tom. 1In principio.Filio, quo humanato patuit qui essent coelestes, qui terreni. Coelum, creatura spiritualis, ab exordio perfecta et beata. Terra, corporalis materies adhuc imperfecta. Coelum, informem materiam spiritualis vitae, sicut in se potest existere non conversa ad Creatorem in quo formatur. Terram, corporalem, sine omni qualitate quae apparet in materia formata.BEDA in Gen., tom. 2, col. 191Scriptura ait:Qui fecisti mundum de materia informiSap. 11.Materia facta est de nihilo. Species mundi de materia informi. Proinde duas res fecit Deus ante omne tempus, angelicam creaturam et materiam informem. Quamvis enim Salomon dicat:Qui vivit inaeternum, creavit omnia simulEccli. 18, secundum originem tamen informis materies antecedit formatam speciem. Itaque mundum, et angelos, et animam de nihilo fecit Deus: hominem et creaturas caeteras de aliquo.Ibid., col. 192Septem sunt coeli, quorum haec sunt nomina, aer, aether, olympus, spatium vel igneum, firmamentum, coelum angelorum, et Trinitatis. Hieronymus autem dicit coelum Trinitatis primum, secundum angelorum, tertium firmamentum.Mystice.In principio creavit Deus coelum.Eos scilicet qui coelestis imaginem portaverunt.Et terram,id est eos qui postea superbiendo, terram, id est terreni hominis imaginem, portantes, se recerunt deformes.Terra autem erat inanis,quia deposuerat formam bonam.Et vacua,boni operis fructu.Et tenebrae erant,veri scilicet luminis privatio;super faciem abyssi,corda scilicet superborum.,
(* Traductions européennes)

Bible Française

1 Au commencement Dieu créa les cieux et la terre.

Parole de Vie

1 Au commencement, Dieu crée le ciel et la terre.

Louis Segond (Nouvelle)

1 Au commencement Dieu créa le ciel et la terre.

Français Courant

1 Au commencement Dieu créa le ciel et la terre.

Colombe

1 Au commencement Dieu créa le ciel et la terre.

TOB

1 Commencement de la création par Dieu du ciel et de la terre.

Segond (Originale)

1 Au commencement, Dieu créa les cieux et la terre.

King James

1 In the beginning God created the heaven and the earth.

Reina Valera

1 EN el principio crió Dios los cielos y la tierra.