Genesis*

Caput 1: Versus 2

Terra autem erat inanis,etc.BEDA, Hexaem. tom. 2Quod vel quale coelum in principio cum terra factum est, ostendit. Hoc enim de terra subdit, quod de coelo intelligi noluit. Hoc enim superius coelum quod a volubilitate mundi secretum est, mox ut creatum est, sanctis angelis est impletum: quos in principio cum coelo et terra conditos testatur Dominus dicens Job 38:Ubi eras cum me laudarent astra matutina, et jubilarent omnes filii Dei?Astra matutina eosdem angelos et filios Dei vocat. De coelo enim in quo posita sunt luminaria, quomodo vel quando factum sit postea dicit.STRAB.Inanis et vacua.Inutilis scilicet, et infructuosa, et incomposita. Omnia enim elementa commixta, confusa, et totum hoc aeris spatium aquis plenum; non quales nunc sunt, sed sicut nebulae tenues erant, quales adhuc supercoelestes sunt.BEDA ubi supra.Tenebrae erant,etc. Non sunt audiendi qui reprehendendo dicunt Deum prius creasse tenebras quam lucem: quia nullas in aqua, vel aere fecit tenebras; sed distincto ordine providentiae prius aquas cum coelo creavit, et terra, et has cum voluit lucis gratia venustavit. Et notandum quod cum coelo duo elementa mundi creata sunt, quibus alia duo inserta sunt, aqua, scilicet, et terra, quibus insunt ignis et aer. Aquae autem totam superficiem terrae tanta altitudine tegebant, ut ad illos usque locos pertingerent, ubi nunc usque super firmamentum partim resident. Ipsa autem terra et aqua informis dicuntur materia, quia omnia quae videmus, vel ex istis sumpserunt exordium, vel ex nihilo: et priusquam in lucem venirent, non erat unde formam haberent.Et Spiritus Domini ferebatur super aquas.AUG., lib. I de Gen. ad lit., c. 5, tom. 3Sive totam corporalem materiam aquam appellavit, ut insinuaret unde facta et formata sunt omnia quae ex humida natura per species varias in terra formari videmus; sive spiritualem vitam ante conversionis formam quasi fluitantem. Spiritus Dei superferebatur, quia subjacebat bonae voluntati Creatoris, quod formandum et perficiendum inchoaverat. Dictum est etiamSpiritus Domini ferebatur super aquas.Ne faciendo opera potius per necessitatem indigentiae quam per abundantiam beneficentiae Deus amare putaretur. Commode enim prius insinuatur aliquid inchoatum, cui superferretur: non loco, sed omnia superante potentia.Et Spiritus Domini ferebatur,etc.HIERON. in Gen. t. 3, col. 939In Hebraeo habetmerahephet,id est, incubabat, vel fovebat, more volucris ova calore animantis. Intelligimus ergo non de spiritu mundi dici, ut putant multi; sed de Spiritu sancto, qui et ipse est omnium vivificator: si autem vivificator, et conditor; si conditor, et Deus. Psal. CIII:Emitte, ait, Spiritum tuum et creabuntur.Et Spiritus,etc. In quo subsistentes requiesceremus flatu ejus vivificati, et unda baptismi abluti.Et Spiritus Domini ferebatur super aquas,etc. Sicut Deus, scilicet et conditor, praeerat fluitanti et confusae materiei, ut distingueret quando vellet. Tota ergo Trinitas hic operata intelligitur, Deus, Pater scilicet; principium, Filius; Spiritus Dei, Spiritus sanctus.Et Spiritus,etc.ISID., in Gen.?Corda scilicet fluctuantia, quae mentis quietem amiserant, quia eis spiritus non innitebatur, sed superferebatur: quasi potens naturam a confusione in melius revocare. Deinde per totum hujus Scripturae textum sex quasdam operosas aetates videmus, licet quasi proximis limitibus distinctas, ut in septima quies speretur; et eas habere similitudinem sex dierum, quibus ea facta sunt, quae Deum fecisse Scriptura commemorat. Primordium enim generis humani, quo ista luce frui coepit, comparatur primo diei quo lucem Deus fecit. Haec aetas tanquam infantia est totius saeculi, quod tanquam unum hominem proportione magnitudinis suae cogitamus. Homo enim cum primo nascitur in lucem, infantiam agit primam aetatem, quae tendit ab Adam usque ad Noe generationibus decem: diluvium quasi vespera hujus diei est, quia infantia nostra oblivionis diluvio deletur.
(* Traductions européennes)

Bible Française

2 La terre était sans forme et vide, et l'obscurité couvrait la surface de l'abîme. Le souffle de Dieu planait à la surface des eaux.

Parole de Vie

2 La terre est comme un grand vide. Elle est dans la nuit. Une eau profonde la recouvre. Le souffle de Dieu se tient au-dessus de l'eau.

Louis Segond (Nouvelle)

2 La terre était un chaos, elle était vide ; il y avait des ténèbres au-dessus de l'abîme, et le souffle de Dieu tournoyait au-dessus des eaux.

Français Courant

2 La terre était sans forme et vide, et l'obscurité couvrait l'océan primitif. Le souffle de Dieu se déplaçait à la surface de l'eau.

Colombe

2 La terre était informe et vide ; il y avait des ténèbres à la surface de l'abîme, mais l'Esprit de Dieu planait au-dessus des eaux.

TOB

2 La terre était déserte et vide, et la ténèbre à la surface de l’abîme ; le souffle de Dieu planait à la surface des eaux,

Segond (Originale)

2 La terre était informe et vide: il y avait des ténèbres à la surface de l'abîme, et l'esprit de Dieu se mouvait au-dessus des eaux.

King James

2 And the earth was without form, and void; and darkness was upon the face of the deep. And the Spirit of God moved upon the face of the waters.

Reina Valera

2 Y la tierra estaba desordenada y vacía, y las tinieblas estaban sobre la haz del abismo, y el Espíritu de Dios se movía sobre la haz de las aguas.