Genesis*

Caput 10: Versus 13-20

At vero Mesraim,etc.HIERON.Exceptis Laabin, a quibus Libyes postea nominati sunt, qui prius Phutaei vocabantur; et Chasluim, qui postea Philistiim dicti sunt, quos nos corruptePalaestinosdicimus, caeterae sex gentes nobis ignotae sunt, quia bello Aethiopico subversae. Possederunt autem terram a Gaza usque ad extremos fines Aegypti.Ludim et Anamim. Laabim, Nephetuim,etc. Haec omnia ignorantur, vel quia deletae sunt gentes bello Aethiopico, vel quia ignoratur quae nomina nunc habeant.
(* Traductions européennes)