

Genesis*
Caput 10: Versus 21
De Sem.De hoc novissime loquitur, quia ejus generationem, et generationis lineam prosequitur.Heber.Qui tamen quintus a filio Noe Sem. Utrum quia Hebraei dicuntur ex illo appellati, vel quia per illum generatio ad Abraham transit? Quid ergo probabilius sit Hebraeos dici tanquam Heberaeos, vel tanquam Abraaeos, merito quaeritur.