Genesis*

Caput 12: Versus 15-20

Sublata est mulier.RAB.Excusatur Sarai, quae in domum Pharaonis transfertur invita, non solum in hoc quod non inquinatur corpus nec anima nisi mentis consensu, sed etiam in hoc quod conveniente et permittente viro suo factum est.AUG. Quaest. in Gen.Apud Pharaonem tandiu potuit esse intacta, quia in Esther legitur quod puellae non statim ad reges introducebantur, sed uno anno custodiebantur, et sex mensibus oleo myrrhino ungebantur, et aliis sex mensibus in diversis odoramentis erant. Potuit ergo per has inducias temporis intacta manere. Et interim bene usi sunt Abram Aegyptii, donec Pharao a Deo flagellatus, et cognoscens quod esset uxor ejus, redderet intactam.
(* Traductions européennes)