Genesis*

Caput 14: Versus 14-17

Quod cum audisset Abram,etc.ISID.Mystice. Similiter fides nostra cum firmata est Spiritu principali, quinque sensus corporis quasi quinque reges subjicit, verbo Dei triumphans de homine exteriori. Ille in trecentis decem et octo adversarios debellavit, quia nos in sacramento crucis, quamtaulittera significat, quae trecenta significat, quinque sensus carnales, nos antea variis vitiis captivantes, superamus. Decem et octo, ex ternario et senario multiplicatus, fidem Trinitatis et perfectionem significat operis quibus virtutum contra vitia plena victoria perficitur.STRAB.Allegorice. Bellum Abrae cum quatuor regibus significat bellum virtutum et vitiorum. Pater ergo fidei, et prima via credendi, pro fratre suo Lot dimicavit et vicit, non in multitudine exercitus, sed in trecentis decem et octo expeditis vernaculis. Sic quisque pro anima sua contra spirituales nequitias bellum gerat cum trecentis decem et octo vernaculis, id est, cum auxilio sanctae crucis:tauenim littera, quae habet figuram crucis, trecenta exprimit.Dan autem unus est de fontibus Jordanis; alter enim Jor vocatur, quod interpretaturrivus;duobus ergo fontibus, qui non procul a se distant, in unum rivulum foederatis, Jordanis appellatur.
(* Traductions européennes)